- NUNDINIA seu NUNDINA Consulum
- NUNDINIA seu NUNDINA Consulumoccurrunt apud Historiae Aug.Scriptores aliquot locis. Lamprid. Alexandro Seu. c. 8. Consulatum ter iniit tantum ordinarium: ac primo nundino sibi alios semper suffecit. Vopisc. in Tacito, c. 9. In eadem oratione fratri suo Floriano Consulatum petiit, et non impetravit idciro quod iam Senatus omnia nundinia suffectorum Consulum clauserat etc. Ubi Casaubon. notat, creationem Consulum veter. Latinis dictam esse Comitia Consularia; postea sublatis Comitiis appellari coepisse Ordinationem Coss. ut apud Suetonium et alios; deinde etiam Nundinum Consulum: cuius tamen appellationis rationem ignorare se fatetur. Sed nec ei magis liquet, quaenam illa Nundina et quot numero fuerint: quod dubium sic expedit Salmas. Certum est sub Imperatorib. iam inde a Claudio bimestres Consules fuisse, ita ut XII. in annum ordinarentur. Quod si variatum aliquando pro libidine Principum quorundam et plures ordinati, tunc tamen numerum et ordinandi modum tenuerunt Principes plures et meliores: Itaque sex Nundinia vel Collegia Consulum suffectorum erant; primum Nundinium ordinariorum Consulum a Kalendis Ianuariis usque ad Martias; secundum Nundinium suffectorum a Kalendis Martiis ad Maias; tertium a Maiis ad Iulias; quartum a Iuliis ad Septembres; quintum a Septembribus Kal. ad Novembres; sextum et ultimum in reliquos duos anni menses: Atque haec sunt omnia suffectorum Consulum Nundinia, quae sic vocat Vopisc. quaeque iam Senatus clauserat, sic ut omnibus consulib. totius anni iam designatis ordinatisque vacuus locus nullus esset, pro Taciti fratre. Hinc legimus de Alexandro Seu. d. l. eum Principem Consulatum iniisse ter tantum ordinarium, ac primo nundinio sibi alios sempter suffecisse. Nempe primum Nundinum, ut diximus, fuit Consulum Ordinariorum, qui Kal. Ian. Consulatum inibant et nomen Fastis dabant: quo primo nundino semper alios sibi sufficiebat Alexander, nec Consulatum gerebat totos illos duos integros primi nundinii menses. De eodem Severo refert Spartianus, Consules eum et ordinarios et suffectos, ex sententia Senatus nominavisse et vetera Nundinia ex ordine instituisse, h. e. cum ordinem et modum Consulum ordinandorum revocâsse, qui supra descriptus est. Eum enim multi ante Alexandrum Imperatores, iam inde a Commodo, sub quo XXV. Consules unô annô facti sunt, adeo parum observabant, ut alium eius rei morem agnoscerent nullum, nisi quem sua libido statuisset, id quod ab Alexandro mutatum, et Nundina ex veteri more restituta sunt. Quare autem Nundina appellata vices istae et ordines suffectorum Consulum, ratio forte arcessi potest, ex veteri more creandorum Consulum, cum penes populum Comitiorum et Campi ius erat. Tribus namque Nundinis, vel in trinundinum indicebantur Comitia, creandis Consulibus. Sed et Candidati ipsi Nundinis in comitium veniebant et populo sese ostendebant singulosque prensabant: quod ipsum etiam internundinô faciebant. Ad eam rem igitur trinundini tempus dabatur petituris Consulatum: Cic. de Caesare, Neque iam velle absentis rationem haberi sui: se praesentem trinundinuum petiturum. Mutatô dein more, et iure designandorum Consulum a populo in Principem translatô, mos tamen idem videtur remansisse, ut Candidati nundinis in Comitium venirent et ab omnibus viderentur. Hinc Nundinium vel Nundinum, pro Consulum ordinatione usurpatum, Sal, mas. Not. ad Vopisc. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.